In addition to that the RCC uses the translation from the Latin which was a translation from the original languages. It got polluted twice.
“In addition to that the RCC uses the translation from the Latin which was a translation from the original languages. It got polluted twice.”
False. The Church uses the Nova Vulgata (Latin) which is an accurate translation of the Hebrew and Greek. It’s no different than someone using an English Bible. And the Church uses the best Greek and Hebrew texts available. That is made clear in the preface:
6. Idem verbum seu vocabulum Hebraicum vel Graecum non idem omnino verbum Latinum exposcit nec patitur; eligendum igitur est verbum homologum, quod contextus requirit, vel pressius verborum significationi respondet. Quod dicendum est etiam de notissimis illis hesed (gratia, misericordia, benignitas), qâhâl (coetus, conventus, ecclesia), berît (foedus, testamentum), rûah (ventus, halitus, animus), quae varias significationes habere possunt.
....
8. Huc pertinent haud pauci Hebraismi, qui saepissime occurrunt apud auctores christianos praesertim in Vulgata et in Vetere Latina versione. Difficile videtur rem a priori definire. Universe dici potest quod si agitur de meris Hebraismis, qui Latinitatem undique offendunt vel sunt Latine parum intellegibiles vel obscuri, tunc manifeste corrigendi sunt. Semitismi ut domus sanctitatis , via iustitiae , filius perditionis , canticum canticorum , in pace , in sanctitate , in iustitia , ante faciem , maiore cum benevolentia diiudicandi videntur; considerandus est enim in singulis casibus cum usus Latinitatis christianae proprius, tum genus dicendi vulgare, nec praetermittenda videtur consuetudo hominum nostrae aetatis eorumque percipiendi facilitas.
9. Quod ad nomina propria personarum et locorum attinet, opera est data, praesertim in hac altera editione, ut saltem in eodem libro eademque significatione uniformitas servaretur, praelato, ut patet, scribendi modo certiore aut, in re dubia, editionis XystinaeClementinae ratione expressa, quae propius accedit ad formam Graecam, quae, ad hoc quod pertinet, est textu Masoretico antiquior.
But why let facts get in the way of anti-Catholic fantasies?