Res ipsa loquitur
Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret, cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. quid horum non impeditissimum?